CARMINA DI CATULLO:
NUMERI 21-40

Home
 
 
XXI
Aureli. pater esuritionum.
non harum modo sed quot aut fuerunt
aut sunt aut aliis erunt in annis.
pedicare cupis meos amores.
nec clam. nam simul es. iocaris una. 5
haerens ad latus omnia experiris.
frustra. nam insidias mihi instruentem
tangam te prior irrumatione.
atque si faceres satur tacerem.
nunc ipsum id doleo. quod esurire 10
mellitus puer et sitire discet.
quare desine. dum licet pudico.
ne finem facias sed irrumatus.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a  defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XXII
Suffenus iste Vare quem probe nosti
homo est venustus et dicax et urbanus.
idemque longe plurimos facit versus.
puto esse ego illi milia aut decem aut plura
perscripta. nec sic ut fit in palimpsesto 5
relata. cartae regiae. novi libri.
novi umbilici. lora rubra membranae.
derecta plumbo. et pumice omnia aequata.
haec cum legas tu bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor 10
rursus videtur tantum abhorret ac mutat.
hoc quid putemus esse. qui modo scurra
aut siquid hac re tritius videbatur
idem infaceto est infacetior rure
simul poemata attigit. neque idem umquam 15
aeque est beatus ac poema. cum scribit
tam gaudet in se. tamque se ipse miratur.
nimirum idem omnes fallimur. neque est quisquam
quem non in aliqua re videre Suffenum
possis. suus cuique attributus est error. 20
sed non videmus manticae quod in tergo est.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a  defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XXIII
Furi. cui neque servus est neque arca
nec cimex neque araneus neque ignis.
verum est et pater et noverca quorum
dentes vel silicem comesse possunt.
est pulcre tibi cum tuo parente 5
et cum coniuge lignea parentis.
nec mirum. bene nam valetis omnes.
pulcre concoquitis. nihil timetis.
non incendia. non graves ruinas.
non facta impia. non dolos veneni. 10
non casus alios periculorum.
atque corpora sicciora cornu
aut siquid magis aridum est habetis
sole et frigore et esuritione.
quare non tibi sit bene ac beate. 15
a te sudor abest. abest saliva
mucusve et mala pituita nasi.
hanc ad munditiem adde mundiorem.
quod culus tibi purior salillo est.
nec toto decies cacas in anno. 20
atque id durius est faba. et lapillis.
quid tu si manibus teras fricesque
non umquam digitum inquinare posses.
haec tu commoda tam beata Furi
noli spernere. nec putare parui. 25
et sestertia quae soles precari
centum desine. nam sat es beatus.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a  defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XXIV
o qui flosculus es Iuventiorum.
non horum modo sed quot aut fuerunt
aut posthac aliis erunt in annis.
mallem divitias Midae dedisses
isti cui neque servus est neque arca 5
quam sic te sineres ab illo amari.
qui. non est homo bellus inquies. est.
sed bello huic neque servus est neque arca.
hoc tu quam libet abice elevaque.
nec servum tamen ille habet neque arcam. 10
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a  defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XXV
cinaede Thalle. mollior cuniculi capillo.
vel anseris medullula. vel imula oricilla.
vel pene languido senis. situque araneoso.
idemque Thalle. turbida rapacior procella
cum diva mulier aries ostendit oscitantes. 5
remitte pallium mihi meum quod involasti
sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos
inepte quae palam soles habere tamquam auita
quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte
ne laneum latusculum manusque mollicellas 10
inusta turpiter tibi flagella conscribillent.
et insolenter aestues velut minuta magno
deprensa navis in mari vesaniente vento.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a  defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XXVI
Furi. villula nostra non ad Austri
flatus opposita est neque ad Favoni
nec saevi Boreae aut Apheliotae.
verum ad milia quindecim et ducentos.
o ventum horribilem atque pestilentem.
 
 

Furio, la tua villetta non dall’Austro
Vento o dal Favonio è gravata,
non dal violento Borea o dall’Afeliota,
ma da ipoteca per quindicimila duecento sesterzi.
O vento orribile e pestilente!
 
Ringrazio Sre85 per la traduzione inviatami
XXVII
minister vetuli puer Falerni
inger mi calices amariores
ut lex Postumiae iubet magistrae
ebriosa acina ebriosioris.
at vos quo lubet hinc abite lymphae 5
vini pernicies et ad severos
migrate. hic merus est Thyonianus.
 
 

Ragazzo del vecchio vino Falerno,
portami calici di più forte vino,
come comanda adesso la regina del convito,
gonfia ubriaca più d’un acino d’uva.
Via di qui l’acqua, disgrazia del vino,
la puoi portare alla gente perbene:
qui chi comanda è Bacco schietto.
 
Ringrazio Sre85 per la traduzione inviatami
XXVIII
Pisonis comites. cohors inanis.
aptis sarcinulis et expeditis.
Verani optime tuque mi Fabulle.
quid rerum geritis. satisne cum isto
vappa frigoraque et famem tulistis. 5
ecquidnam in tabulis patet lucelli
expensum. ut mihi qui meum secutus
praetorem refero datum lucello.
o Memmi. bene me ac diu supinum
tota ista trabe lentus irrumasti. 10
sed quantum video pari fuistis
casu. nam nihilo minore verpa
farti estis. pete nobiles amicos.
at vobis mala multa di deaeque
dent opprobria Romuli Remique. 15
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a  defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XXIX
quis hoc potest videre. quis potest pati.
nisi impudicus et vorax et aleo.
Mamurram habere quod Comata Gallia
habebat uncti et ultima Britannia.
cinaede Romule. haec videbis. et feres. 5
et ille nunc superbus et superfluens
perambulabit omnium cubilia
ut albulus columbus aut Adoneus.
cinaede Romule. haec videbis. et feres.
es impudicus et vorax et aleo. 10
eone nomine imperator unice
fuisti in ultima occidentis insula
ut ista vostra diffututa mentula
ducenties comesset aut trecenties.
quid est alid. sinistra liberalitas. 15
parum expatravit. an parum elluatus est.
paterna prima lancinata sunt bona.
secunda praeda pontica. inde tertia
Hibera quam scit amnis aurifer Tagus.
nunc Galliae timetur et Britanniae. 20
quid hunc malum fovetis. aut quid hic potest.
nisi uncta devorare patrimonia.
eone nomine urbis o piissime
socer generque perdidistis omnia.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a  defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XXX
Alfene. immemor atque unanimis false sodalibus.
iam te nil miseret dure tui dulcis amiculi.
iam me prodere iam non dubitas fallere perfide.
nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
quae tu neglegis. ac me miserum deseris in malis. 5
eheu. quid faciant dic homines. cuive habeant fidem.
certe tute iubebas animam tradere inique me
inducens in amorem quasi tuta omnia mi forent.
idem nunc retrahis te. ac tua dicta omnia factaque
ventos irrita ferre ac nebulas aereas sinis. 10
si tu oblitus es at dei meminerunt. meminit Fides.
quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a  defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XXXI
paene insularum Sirmio insularumque
ocelle quascumque in liquentibus stagnis
marique vasto fert uterque Neptunus.
quam te libenter quamque laetus inviso.
vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos 5
liquisse campos me et videre te in tuto.
o quid solutis est beatius curis.
cum mens onus reponit. ac peregrino
labore fessi venimus larem ad nostrum.
desideratoque acquiescimus lecto. 10
hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
salve o venusta Sirmio. atque ero gaude.
gaudete vosque o Lydiae lacus undae.
ridete quidquid est domi cachinnorum.

Sirmione, gemma delle penisole e delle isole,
tutte quelle che nei limpidi laghi
e nel vasto mare sostiene il duplice Nettuno,
quanto volentieri e quanto lieto torno a rivederti,
a stento credendo a me stesso di aver lasciato la Tinia
e i campi Bitini e di vederti al sicuro.
Che cosa c' è di più felice che l' essere libero dagli affanni,
quando l'animo abbandona il suo peso stanco
per le fatiche in terra straniera giungiamo al nostro focolare
e riposiamo nel letto rimpianto.
Questo è l'unico premio per fatiche così grandi.
Ti saluto, o bella Sirmione, rallegrati del padrone,
rallegratevi anche voi, onde Lidie del lago.
Ridete voi tutte risate che siete in casa.
XXXII
amabo mea dulcis Ipsitilla.
meae deliciae. mei lepores.
iube ad te veniam meridiatum.
et si iusseris illud adiuvato
ne quis liminis obseret tabellam. 5
neu tibi lubeat foras abire.
sed domi maneas. paresque nobis
novem continuas fututiones.
verum si quid ages statim iubeto.
nam pransus iaceo et satur supinus. 10
pertundo tunicamque palliumque.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a  defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XXXIII
o furum optime balneariorum.
Vibenni pater et cinaede fili.
nam dextra pater inquinatiore.
culo filius est voraciore.
cur non exilium malasque in oras 5
itis. quandoquidem patris rapinae
notae sunt populo et nates pilosas.
fili non potes asse venditare.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a  defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XXXIV
Dianae sumus in fide
puellae et pueri integri.
Dianam pueri integri
puellaeque canamus.
o Latonia maximi 5
magna progenies Iovis
quam mater prope Deliam
deposiuit olivam.
montium domina ut fores
silvarumque virentium 10
saltuumque reconditorum
amniumque sonantum.
tu Lucina dolentibus
Iuno dicta puerperis.
tu potens Trivia et notho es 15
dicta lumine Luna.
tu cursu dea menstruo
metiens iter annuum
rustica agricolae bonis
tecta frugibus exples. 20
sis quocumque tibi placet
sancta nomine. Romulique
antique ut solita es bona
sospites ope gentem.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a  defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XXXV
poetae tenero meo sodali
velim Caecilio papyre dicas
Veronam veniat Novi relinquens
Comi moenia Lariumque litus.
nam quasdam volo cogitationes 5
amici accipiat sui meique.
quare si sapiet viam vorabit.
quamuis candida milies puella
euntem revocet. manusque collo
ambas iniciens roget morari. 10
quae nunc si mihi vera nuntiantur
illum deperit impotente amore.
nam quo tempore legit incohatam
Dindymi dominam ex eo misellae
ignes interiorem edunt medullam. 15
ignosco tibi sapphica puella
Musa doctior. est enim venuste
Magna Caecilii incohata Mater.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a  defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XXXVI
annales Volusi. cacata carta.
votum soluite pro mea puella.
nam sanctae Veneri Cupidinique
vovit si sibi restitutus essem
desissemque truces vibrare iambos 5
electissima pessimi poetae
scripta tardipedi deo daturam
infelicibus ustulanda lignis.
et haec pessima se puella vidit
iocose lepide vovere divis. 10
nunc o caeruleo creata ponto.
quae sanctum Idalium chutrosque apertos.
quaeque Ancona Cnidumque harundinosam.
colis quaeque Amathunta. quaeque Golgos.
quaeque Durrachium Hadriae tabernam. 15
acceptum face redditumque votum
si non inlepidum neque invenustum est.
at vos interea venite in ignem.
pleni ruris et infacetiarum.
annales Volusi. cacata carta. 20
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a  defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XXXVII
salax taberna. vosque contubernales.
a pilleatis nona fratribus pila.
solis putatis esse mentulas vobis.
solis licere quidquid est puellarum
confutuere. et putare ceteros hircos. 5
an continenter quod sedetis insulsi
centum an ducenti non putatis ausurum
me una ducentos irrumare sessores.
atqui putate. namque totius vobis
frontem tabernae sorpionibus scribam. 10
puella nam mi quae meo sinu fugit.
amata tantum quantum amabitur nulla.
pro qua mihi sunt magna bella pugnata.
consedit istic. hanc boni beatique
omnes amatis. et quidem quod indignum est 15
omnes pusilli et semitarii moechi.
tu praeter omnes une de capillatis
cuniculosae Celtiberiae. fili
Egnati. opaca quem bonum facit barba.
et dens Hibera defricatus urina. 20
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a  defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XXXVIII
male est Cornifici tuo Catullo.
male est me hercule et est laboriose.
et magis magis in dies et horas.
quem tu quod minimum facillimumque est
qua solatus es allocutione. 5
irascor tibi. sic meos amores.
paulum quid libet allocutionis.
maestius lacrimis Simonideis.

Il tuo Catullo, o Cornificio, sta male,
per Ercole, e soffre sempre più di giorno
in giorno e di ora in ora.
E tu, con quali parole di conforto mi hai consolato,
il che sarebbe stato molto facile?
Sono arrabbiato con te. E' così che tratti il mio amore?
Dammi un po' di conforto, qualsiasi cosa
più triste delle lacrime di Simonide.
XXXIX
Egnatius quod candidos habet dentes
renidet usque quaque. si ad rei ventum est
subsellium cum orator excitat fletum
renidet ille. si ad pii rogum fili
lugetur orba cum flet unicum mater 5
renidet ille. quidquid est. ubicumque est.
quodcumque agit. renidet. hunc habet morbum
neque elegantem ut arbitror neque urbanum.
quare monendum est te mihi bone Egnati.
si urbanus esses. aut Sabinus. aut Tiburs. 10
aut pinguis umber. aut obesus Etruscus.
aut Lanuvinus ater atque dentatus.
aut Transpadanus ut meos quoque attingam.
aut qui libet qui puriter lauit dentes.
tamen renidere usque quaque te nollem. 15
nam risu inepto res ineptior nulla est.
nunc Celtiber es. Celtiberia in terra
quod quisque minxit hoc sibi solet mane
dentem atque russam defricare gingivam.
ut quo iste vester expolitior dens est 20
hoc te amplius bibisse praedicet loti.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a  defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XL
quaenam te mala mens miselle Ravide
agit praecipitem in meos iambos.
quis deus tibi non bene advocatus
vecordem parat excitare rixam.
an ut pervenias in ora vulgi. 5
quid vis. qualibet esse notus optas.
eris quandoquidem meos amores
cum longa voluisti amare poena.
 
 

Hai perduto il cervello, stupido Ravido,
che intendi rovinare nei miei versi?
Hai forse fatto un torto a un dio,
che ti precipita a romperti il collo?
O cerchi solo pubblicità?
Che vuoi? Fama a qualunque costo?
Va bene: però assai cara la paghi
Giacchè insidiasti il mio tesoro!
 
Ringrazio Sre85 per la traduzione inviatami