PERIOCHAE AB URBE CONDITA

Home
 
 
XLI
Ignis in aede Vestae extinctus est. Tib. Sempronius Gracchus procos. Celtiberos uictos in deditionem accepit, monimentumque operum suorum Gracchurim, oppidum in Hispania, constituit. Et a Postumio Albino procos. Vaccaei ac Lusitani subacti sunt. Vterque triumphauit. Antiochus, Antiochi filius, obses a patre Romanis datus, mortuo fratre Seleuco qui patri defuncto successerat, in regnum Syriae ab urbe dimissus. Qui praeter religionem, qua multa templa magnifica multis sociis fecit, Athenis Iouis Olympi et Antiochiae Capitolini, uilissimum regem egit. Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCLVIII milia CCXCIIII. Q. Voconius Saxa tr. pl. legem tulit, nequis mulierem heredem institueret. Suasit legem M. Cato. Extat oratio eius. Praeterea res aduersus Liguras et Histros et Sardos et Celtiberos a compluribus ducibus prospere gestas et initia belli Macedonici continet, quod Perseus, Philippi filius, moliebatur. Miserat ad Carthaginienses legationem et ab his nocte audita erat. Sed et alias Graeciae ciuitates sollicitabat.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XLII
Q. Fuluius Flaccus censor templum Iunonis Laciniae tegulis marmoreis spoliauit, ut aedem, quam dedicabat, tegeret. Tegulae ex S. C. reportatae. Eumenes, Asiae rex, in senatu de Perseo, Macedoniae rege, questus est, cuius iniuriae in populum R. referuntur. Ob quas bello ei indicto P. Licinius Crassus cos., cui mandatum erat, in Macedoniam transiit leuibusque expeditionibus, equestribus proeliis, in Thessalia cum Perseo [felici] euentu pugnauit. Inter Masinissam et Carthaginienses de agro fuit lis. Dies his a senatu ad disceptandum datus. Legati missi ad socias ciuitates regesque rogandos ut in fide permanerent, dubitantibus Rhodiis. Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCLXVII milia CCXXXI. Res praeterea aduersus Corsos et Liguras prospere gestas continet.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XLIII
Praetores aliquot eo quod auare et crudeliter prouincias administrauerant, damnati sunt. P. Licinius Crassus procos. complures in Graecia urbes expugnauit et crudeliter corripuit. Ob id captiui qui ab eo sub corona uenierant ex S. C. postea restituti sunt. Item a praefectis classium Romanarum multa impotenter in socios facta. Res a Perse rege in Thracia prospere gestas continet uictis Dardanis et Illyrico, cuius rex erat Gentius. Motus, qui in Hispania ab Olonico factus erat, ipso interempto consedit. M. Aemilius Lepidus a censoribus princeps senatus lectus.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XLIV
Q. Marcius Philippus per inuios saltus penetrauit Macedoniam et complures urbes occupauit. Rhodii miserunt legatos Romam minantes ut Perseo auxilio essent, nisi populus R. cum illo pacem atque amicitiam iungeret. Indigne id latum. Cum id bellum L. Aemilio Paulo, sequentis anni cos. iterum mandatum esset, Paulus in contione precatus ut, quidquid diri populo R. immineret, in suam domum conuerteretur, et in Macedoniam profectus uicit Persen totamque Macedoniam in potestatem redegit. Antequam confligeret, praedixit exercitui ne miraretur quod luna proxima nocte defectura erat. Gentius quoque, rex Illyricorum, cum rebellasset, a L. Anicio praetore uictus uenit in deditionem et cum uxore ac liberis et propinquis Romam missus. Legati Alexandrini a Cleopatra et Ptolemaeo regibus uenerunt querentes de Antiocho, rege Syriae, quod is bellum inferret. Perseus sollicitatis in auxilium Eumene, rege Pergami, et Gentio, rege Illyricorum, quia iis pecuniam quam promiserat non dabat, relictus ab his est.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XLV
Perseus ab Aemilio Paulo in Samothace captus est. Cum Antiochus, Syriae rex, Ptolemaeum et Cleopatram, Aegypti reges, obsideret et missis ad eum a senatu legatis, qui iuberent ab solo regis absisteret, editisque mandatis consideraturum se quid faciendum esset respondisset, unus ex legatis Popilius uirga regem circumscripsit iussitque, ante quam circulo excederet, responsum daret. Qua asperitate effecit ut Antiochus bellum omitteret. Legationes gratulantium populorum atque regum in senatu admissae, Rhodiorum, qui eo bello contra populum R. fauerant, exclusa. Postera die cum de eo quaereretur ut his bellum indiceretur, causam in senatu patriae suae legati egerunt; nec tamquam socii, nec tamquam hostes dimissi. Macedonia in prouinciae formam redacta Aemilius Paulus repugnantibus militibus ipsius propter minorem praedam et contradicente Seruio Sulpicio Galba triumphauit et Persen cum tribus filiis duxit ante currum. Cuius triumphi laetitia ne solida ei contingeret, duorum filiorum funeribus insignita est, quorum alterius mors triumphum patris praecessit, alterius secuta est. Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXII milia DCCCV. Prusias, Bithyniae rex, Romam, ut senatui gratias ageret ob uictoriam ex Macedonia partam, uenit et Nicomedem filium senatui commendauit. Rex plenus adulationis libertum se populi R. dicebat.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XLVI
Eumenes rex Romam uenit, qui Macedonico bello medium egerat. Ne aut hostis iudicatus uideretur, si exclusus esset, aut liberatus crimine, si admitteretur, in commune lex lata est ne cui regi Romam uenire liceret. Claudius Marcellus cos. Alpinos Gallos, C. Sulpicius Gallus cos. Liguras subegit. Legati Prusiae regis questi sunt de Eumene quod fines suos popularetur dixeruntque eum conspirasse cum Antiocho aduersus populum R. Societas cum Rhodiis deprecantibus iuncta est. Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXXXVII milia XXII. Princeps senatus M. Aemilius Lepidus. Ptolemaeus, Aegypti rex, pulsus regno a minore fratre missis ad eum legatis restitutus est. Ariarathe, Cappadociae rege, mortuo filius eius Ariarathes regnum accepit et amicitiam cum populo R. per legatos renouauit. Res praeterea aduersus Liguras et Corsos et Lusitanos uario euentu gestas et motus Syriae mortuo Antiocho, qui filium Antiochum puerum admodum reliquerat, continet. Hunc Antiochum puerum cum Lysia tutore Demetrius, Seleuci filius, qui Romae obses fuerat, clam, quia non dimittebatur, a Roma . . . interemit et ipse in regnum receptus. L. Aemilius Paulus, qui Persen uicerat, mortuus. Cuius tanta abstinentia fuit ut cum ex Hispania et ex Macedonia immensas opes rettulisset, uix ex auctione eius redactum sit, unde uxori eius dos solueretur. Pomptinae paludes a Cornelio Cethego cos., cui ea prouincia euenerat, siccatae agerque ex his factus.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XLVII
Cn. Tremellio pr. multa dicta est, quod cum M. Aemilio Lepido, pontifice maximo, iniuriose contenderat sacrorumque quam magistratuum ius potentius fuit. Lex de ambitu lata. Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXVIII milia CCCXVI. Princeps senatus lectus Aemilius Lepidus. Inter Ptolemaeos fratres, qui dissidebant, foedus ictum, ut alter Aegypto, alter Cyrenis regaret. Ariarathes, Cappadociae rex, consilio Demetri, Syriae regis, et uiribus pulsus regno a senatu restitutus est. Missi a senatu qui inter Masinissam et Carthaginienses de agro iudicarent. C. Marcius cos. aduersus Dalmatas primum parum prospere, postea feliciter pugnauit. Cum quibus bello confligendi causa fuit quod Illyrios, socios populi R., uastauerant eamdemque gentem Cornelius Nasica cos. domuit. Q. Opimius cos. Transalpinos Liguras, qui Massiliensium oppida, Antipolim et Nicaeam, uastabant, subegit. Praeterea res in Hispania a compluribus parum prospere gestas continet. Consules anno quingentesimo nonagesimo octauo ab urbe condita magistratum kal. ian. inire coeperunt. Mutandi comitia causa fuit quod Hispani rebellabant. Legati ad disceptandum inter Carthaginienses et Masinissam missi nuntiauerunt uim naualis materiae se Carthagine deprehendisse. Aliquot praetores a prouinciis auaritiae nomine accusati damnati sunt.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XLVIII
Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXXIIII milia. Semina tertii Punici belli referuntur. Cum in finibus Carthaginiensium ingens Numidarum exercitus duce Arcobarzane, Syphacis nepote, diceretur esse, M. Porcius Cato suasit ut Carthaginiensibus, qui exercitum specie contra Masinissam, re contra Romanos accitum in finibus haberent, bellum indiceretur. Contra dicente P. Cornelio Nasica placuit legatos mitti Carthaginem, qui specularentur quid ageretur. Castigato senatu Carthaginiensium, quod contra foedus et exercitum et nauales materias haberent, pacem inter eos et Masinissam facere uoluerunt, Masinissa agro, de quo lis erat, cedente. Sed Gisgo, Hamilcaris filius, homo seditiosus, qui tum in magistratu erat, cum senatus pariturum se iudicio legatis dixisset, ita populum concitauit bellum aduersus Romanos suadendo, ut legatos, quo minus uiolarentur, fuga explicuerit. Id nuntiantes infestum iam senatum Carthaginiensibus infestiorem fecerunt. M. Porcius Cato filii in praetura mortui funus tenuissimo ut potuit (nam pauper erat) sumptu fecit. Andriscus, qui se Persei filium, regis quondam Macedoniae, ingenti adseueratione mentiretur, Romam missus. M. Aemilius Lepidus, qui princeps senatus sextis iam censoribus lectus erat, antequam expiraret, praecepit filiis lecto se strato linteis sine purpura efferrent, in reliquum funus ne plus quam aeris decies consumerent: imaginum specie, non sumptibus nobilitari magnorum uirorum funera solere. De ueneficiis quaesitum: Publilia et Licinia, nobiles feminae, quae uiros suos consulares necasse insimulabantur, cognita causa, cum praetori praedes uades dedissent, cognatorum decreto necatae sunt. Gulussa, Masinissae filius, nuntiauit Carthagine dilectus agi, classem conparari et haud dubie bellum strui. Cum Cato suaderet ut his bellum indiceretur, P. Cornelio Nasica dicente nihil temere faciundum, placuit X legatos mitti exploratum. L. Licinius Lucullus A. Postumius Albinus coss. cum dilectum seuere agerent nec quemquam gratia dimitterent, ab tribunis pl., qui pro amicis suis uacationem impetrare non poterant, in carcerem coniecti sunt. Cum Hispaniense bellum parum prospere aliquotiens gestum ita confudisset ciuitatem Romanam, ut ne hi quidem inuenirentur qui aut tribunatum exciperent aut legati ire uellent, P. Cornelius Aemilianus processit et excepturum se militiae genus, quodcumque imperatum esset, professus est. Quo exemplo omnes ad studium militandi concitauit. Lucullus cos., cum Claudius Marcellus, cui successerat, pacasse omnes Celtiberiae populos uideretur, Vaccaeos et Cantabros et alias incognitas adhuc in Hispania trentes subegit. Ibi P. Cornelius Scipio Aemilianus, L. Pauli filius, Africani nepos, set adoptiuus, prouocatorem barbarum tribunus militum occidit et in expugnatione Intercatiae urbis maius etiamnunc periculum adiit. Nam murum primus transcendit. Seruius Sulpicius Galba praetor male aduersus Lusitanos pugnauit. Cum legati ex Africa cum oratoribus Carthaginiensium et Gulussa, Masinissae filio, redissent dicerentque et exercitum se et classem Carthagine deprehendisse, perrogari sententias placuit. Catone et aliis principibus senatus suadentibus ut in Africam confestim transportaretur exercitus, quoniam Cornelius Nasica dicebat nondum sibi iustam causam belli uideri, placuit ut bello abstinerent, si Carthaginienses classem exussissent et exercitum dimisissent ; si minus, proximi consules de bello Punico referrent. Cum locatum a censoribus theatrum exstrueretur, P. Cornelio Nasica auctore tamquam inutile et nociturum publicis moribus ex S. C. destructum est populusque aliquamdiu stans ludos spectauit. Carthaginienses cum aduersus foedus bellum Masinissae intulissent, uicti ab eo annos habente XCII et sine pulpamine mandere et siccum gustare panem tantum solito insuper Romanum bellum meruerunt. Motus praeterea Syriae et bella inter reges gesta referuntur. Inter quos motus Demetrius, Syriae rex, occisus est.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
XLIX
Tertii Punici belli initium altero et sescentesimo ab Vrbe condita anno, intra quintum annum, quam erat coeptum, consummati. Inter M. Porcium Catonem et Scipionem Nasicam, quorum alter sapientissimus uir in ciuitate habebatur, alter optimus uir etiam iudicatus a senatu erat, diuersis certatum sententiis est, Catone suadente bellum et ut tolleretur delereturque Carthago, Nasica dissuadente. Placuit tamen, quod contra foedus naues haberent, quod exercitum extra fines duxissent, quod socio populi R. et amico Masinissae arma intulissent, quod filium eius Gulussam, qui cum legatis Romanis erat, in oppidum non recepissent, bellum his indici. Prius quam ullae copiae in naues imponerentur, Vticenses legati Romam uenerunt se suaque omnia dedentes. Ea legatio uelut omen grata patribus, acerba Carthaginiensibus fuit. Ludi Diti patri ad Tarentum ex praecepto librorum facti, qui ante annum centesimum primo Punico bello, quingentesimo et altero anno ab urbe condita facti erant. Legati XXX Romam uenerunt, per quos se Carthaginienses dedebant. Catonis sententia euicit ut in decreto perstaretur et ut consules quam primum ad bellum profiscerentur. Qui ubi in Africam transierunt, acceptis quos imperauerant CCC obsidibus et armis omnibus instrumentisque belli, si qua Carthagine erant, cum ex auctoritate patrum iuberent ut in alium locum, dum a mari X milia passuum ne minus remotum, oppidum facerent, indignitate rei ad bellandum Carthaginienses compulerunt. Obsideri obpugnarique coepta est Carthago a L. Marcio M'. Manilio coss. In qua obpugnatione cum neglectos ab una parte muros duo tribuni temere cum cohortibus suis inrupissent et ab oppidanis grauiter caederentur, a Scipione Orfiniato expliciti sunt. Per quem et castellum Romanorum, quod nocte expugnabant, paucis equitibus iuuantibus liberatum est castrorumque, quae Carthaginienses omnibus copiis ab urbe pariter egressi obpugnabant, liberatorum is ipse praecipuam gloriam tulit. Praeterea cum ab inrita obpugnatione Carthaginis consul (alter enim Romam ad comitia ierat) exercitum duceret aduersus Hasdrubalem (cum ampla manu saltum iniquum insederat) suasit primo consuli ne tam iniquo loco confligeret. Victus deinde conplurium, qui et prudentiae et uirtuti eius inuidebant, sententiis et ipse saltum ingressus est. Cum, sicut praedixerat, fusus fugatusque esset Romanus exercitus et duae cohortes ab hoste obsiderentur, cum paucis equitum turmis in saltum reuersus liberauit eas et incolumes reduxit. Quam uirtutem eius et Cato, uir promptioris ad uituperandum linguae, in senatu sic prosecutus est ut diceret reliquos, qui in Africa militarent, umbras uolitare, Scipionem uigere, et populus R. eo fauore complexus ut comitiis plurimae eum tribus consulem scriberent, cum hoc per aetatem non liceret. Cum L. Scribonius tr. pl. rogationem promulgasset, ut Lusitani, qui in fidem populo R. dediti ab Seruio Galba in Galliam uenissent, in libertatem restituerentur, M. Cato acerrime suasit. Extat oratio in Annalibus ipsius inclusa. Q. Fuluius Nobilior ei, saepe ab eo in senatu laceratus, respondit pro Galba; ipse quoque Galba cum se damnari uideret, complexus duos filios praetextatos et Sulpicii Galli filium, cuius tutor erat, ita miserabiliter pro se locutus est ut rogatio antiquaretur. Exstant tres orationes eius, duae aduersus Libonem tr. pl. rogationemque eius habitae de Lusitanis, una contra L. Cornelium Cethegum, in qua Lusitanos prope se castra habentis caesos fatetur, quod compertum habuerit, equo atque homine suo ritu immolatis per speciem pacis adoriri exercitum suum in animo habuisse. Andriscus quidam, ultimae sortis homo, Persei se regis filium ferens et mutato nomine Philippus uocatus cum ab urbe Romana, quo illum Demetrius, Syriae rex, ob hoc ipsum mendacium miserat, clam profugisset, multis ad falsam eius fabulam uelut ad ueram coeuntibus, contracto exercitu totam Macedoniam aut uoluntate incolentium aut armis occupauit. Fabulam autem talem finxerat: "Ex paelice se et Perseo rege ortum traditum educandum Cretensi cuidam esse, ut in belli casus quod ille cum Romanis gereret, aliquod uelut semen regiae stirpis exstaret. Hydramyti se educatum usque ad XII aetatis annum, patrem eum esse credentem a quo educaretur, ignarum generis fuisse sui. Adfecto deinde eo, cum prope ad ultimum finem uitae esset, detectam tandem sibi originem suam falsaeque matri libellum datum signo Persei regis signatum, quem sibi traderet, cum ad puberem aetatem uenisset, obtestationesque ultimas adiectas, ut res in occultato ad id tempus seruaretur. Pubescenti libellum traditum in quo relicti sibi duo thensauri a patre dicerentur. Tum scienti mulierem se subditum esse, uerum stirpem ignoranti edidisse genus atque obtestatam, ut prius quam manaret ad Eumenen res, Perseo inimicum, excederet his locis, ne interficeretur. Eo se exterritum, simul sperantem aliquod a Demetrio auxilium in Syriam se contulisse atque ibi primum quis esset palam expromere ausum."
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
L
Thessalia, cum et illam inuadere armis atque occupare Pseudophilippus uellet, per legatos Romanorum auxiliis Achaeorum defensa est. Prusias, rex Bithyniae, omnium humillimorumque uitiorum, a Nicomede filio adiuuante Attalo, rege Pergami, occisus, habebat alterum filium, qui pro superiore ordine dentium enatum habuisse unum os continens dicitur. Cum III legati ad pacem inter Nicomedem et Prusiam faciendam ab Romanis missi essent, cum unus ex his multis cicatricibus sartum caput haberet, alter pedibus aeger esset, tertius ingenio socors haberetur, M. Cato dixit "eam in legationem, nec caput nec pedes nec cor habere." In Syria, quae eo tempore stirpe generis parem Macedonum regis, inertia socordiaque similem Prusiae regem habebat, iacente eo in ganea et lustris Hammonius regnabat, per quem et amici omnes regis et Laodice regina et Antigonus, Demetri filius, occisi sunt. Masinissa, Numidiae rex, maior XC annis decessit, uir insignis. Inter cetera iuuenalia opera, quae ad ultimum edidit adeo etiam neruis in senecta uirgit, ut post sextum et octogesimum annum filium genuerit. Inter tres liberos eius (maximus natu Micipsa, Gulussa, Mastanabal, qui etiam Graecis litteris eruditus erat) P. Scipio Aemilianus, cum commune his regnum pater reliquisset et diuidere eos arbitro Scipione iussisset, partes administrandi regni diuisit. Item Phameae Hamilconi, praefecto equitum Carthaginiensium, uiro forti et cuius praecipua opera Poeni utebantur, persuasit ut ad Romanos cum equitatu suo transiret. Ex tribus legatis qui ad Masinissam missi erant, M. Claudius Marcellus cohorta tempestate fluctibus obrutus est. Carthaginienses Hasdrubalem, Masinissae nepotem, quem praetorem habebant, hominem proditionis suspectum, in curia occiderunt ; quae suspicio inde manauit, quod propinquus esset Gulussae Romanorum auxilia iuuantis. P. Scipio Aemilianus cum aedilitatem peteret, consul a populo dictus. Quoniam per annos consuli fieri non licebat, cum magno certamine suffragantis plebis et repugnantibus ei aliquamdiu patribus, legibus solutus et consul creatus. M'. Manilius aliquot urbes circumpositas Carthagini expugnauit. Pseudophilippus in Macedonia, caeso cum exercitu P. Iuuentio praetore, ab Q. Caecilio uictus captusque est, et reuicta Macedonia.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
LI
Carthago, in circuitum XXIII milia patens, magno labore obsessa et per partes capta est; primum a Mancino legato, deinde a Scipione cos., cui extra sortem Africa prouincia data erat. Carthaginienses portu nouo, quia uetus obstructus a Scipione erat, facto et contracta clam exiguo tempore ampla classe infeliciter nauali proelio pugnauerunt. Hasdrubalis quoque, ducis eorum, castra ad Nepherim oppidum loco difficili sita cum exercitu deleta sunt a Scipione, qui tandem expugnauit septingentesimo anno quam erat condita. Spoliorum maior pars Siculis, quibus ablata erant, reddita. Vltimo urbis excidio cum se Hasdrubal Scipioni dedisset, uxor eius, quae paucis ante diebus de marito impetrare non potuerat ut ad uictorem transfugerent, in medium se flagrantis urbis incendium cum duobus liberis ex arce praecipitauit. Scipio exemplo patris sui, Aemili Pauli, qui Macedoniam uicerat, ludos fecit transfugasque ac fugitiuos bestiis obiecit. Belli Achaici semina referuntur haec, quod legati Romani ab Achaeis pulsati sint Corinthi, missi ut eas ciuitates, quae sub dicione Philippi fuerant, ab Achaico concilio secernerent.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
LII
Cum Achaeis, qui in auxilio Boeotos et Chalcidenses habebant, Q. Caecilius Metellus ad Thermopylas bello conflixit. Quibus uictis dux eorum Critolaus mortem sibi ueneno consciuit. In cuius locum Diaeus, Achaici motus primus auctor, ab Achaeis dux creatus ad Isthmon a L. Mummio cos. uictus est. Qui omni Achaia in deditionem accepta Corinthon ex S. C. diruit, quia ibi legati Romani uiolati erant. Thebae quoque et Chalchis, quae auxilio fuerant, dirutae. Ipse L. Mummius abstinentissimum uirum egit, nec quicquam ex his operibus ornamentisque quae praediues Corinthos habuit in domum eius peruenit. Q. Caecilius Metellus de Andrisco triumphauit, P. Cornelius Scipio Aemilianus de Carthagine et Hasdrubale. Viriathus in Hispania, primum ex pastore uenator, ex uenatore latro, mox iusti quoque exercitus dux factus, totam Lusitaniam occupauit, M. Vetilium praetorem fuso eius exercitu cepit, post quem C. Plautius praetor nihilo felicius rem gessit; tantumque terroris is hostis intulit ut aduersus eum consulari opus esset et duce et exercitu. Praeterea motus Syriae et bella inter reges gesta referuntur. Alexander, homo ignotus et incertae stirpis, occiso, sicut ante dictum est, Demetrio rege in Syria regnabat. Hunc Demetrius, Demetri filius, qui a patre quondam ob incertos belli casus ablegatus Cnidon fuerat, contempta socordia inertiaque eius, adiuuante Ptolemaeo, Aegypti rege, cuius filiam Cleopatram in matrimonium acceperat, bello interemit. Ptolemaeus grauiter in caput uulneratus inter curationem, dum ossa medici terebrare conantur, expirauit, atque in locum eius frater minor Ptolemaeus qui Cyrenis regnabat, successit. Demetrius ob crudelitatem quam in suos per tormenta exercebat, ab Diodoto quodam, uno ex subiectis, qui Alexandri filio bimulo admodum regnum adserebat, bello superatus Seleuceam confugit. referuntur. L. Mummius de Achaeis triumphauit, signa aerea marmoreaque et tabulas pictas in triumpho tulit.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
LIII
Appius Claudius cos. Salassos, gentem Alpinam, domuit. Alter Pseudophilippus in Macedonia a L. Tremellio quaestore cum exercitu caesus est. Q. Caecilius Metellus procos. Celtiberos cecidit et a Q. Fabio procos. magna pars Lusitaniae expugnatis aliquot urbibus recepta est. Acilius senator Graece res Romanas scribit.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
LIV
Q. Pompeius cos. in Hispania Termestinos subegit. Cum isdem et Numantinis pacem a populo R. infirmatam fecit. Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXXVIII milia CCCCXLII. Cum Macedonum legati questum de D. Iunio Silano praetore uenissent, quod acceptis pecuniis prouinciam spoliasset, et senatus de querellis eorum uellet cognoscere, T. Manlius Torquatus, pater Silani, petiit impetrauitque ut sibi cognitio mandaretur; et domi causa cognita filium condemnauit abdicauitque. Ac ne funeri quidem eius, cum suspendio uitam finisset, interfuit sedensque domi potestatem consultantibus ex instituto fecit. Q. Fabius procos. rebus in Hispania prospere gestis labem imposuit pace cum Viriatho aequis condicionibus facta. Viriathus a proditoribus, consilio Seruili Caepionis, interfectus est et ab exercitu suo multum comploratus ac nobiliter sepultus, uir duxque magnus et per XIIII annos quibus cum Romanis bellum gessit, frequentius superior.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
LV
P. Cornelio Nasica, cui cognomen Serapion fuit ab inridente Curiatio trib. pleb. impositum, et Dec. Iunio Bruto coss. dilectum habentibus in conspectu tironum res saluberrimi exempli facta est: nam C. Matienius accusatus est apud tribunos pl., quod exercitum ex Hispania deseruisset, damnatusque sub furca diu uirgis caesus est et sestertio nummo ueniit. Tribuni pleb. quia non inpetrarent ut sibi denos quos uellent milites eximere liceret, consules in carcerem duci iusserunt. Iunius Brutus cos. in Hispania iis qui sub Viriatho militauerant agros et oppidum dedit, quod uocatum est Valentia. M. Popilius a Numantinis, cum quibus pacem factam inritam fieri senatus censuerat, cum exercitu fusus fugatusque est. C. Hostilio Mancino cos. sacrificante pulli ex cauea euolauerunt; conscendenti deinde in nauem,ut in Hispaniam proficisceretur, accidit uox: "Mane, Mancine". Quae auspicia tristia fuisse euentu probatum est. Victus enim a Numantinis et castris exutus, cum spes nulla seruandi exercitus esset, pacem cum his fecit ignominiosam, quam ratam esse senatus uetuit. XXXX milia Romanorum ab IIII milibus Numantinorum uicta erant. Decimus Iunius Lusitaniam expugnationibus urbium usque ad Oceanum perdomuit, et cum flumen Obliuionem transire nollent, raptum signifero signum ipse transtulit et sic ut transgrederentur persuasit. Alexandri filius, rex Syriae, X annos admodum habens, a Diodoto, qui Tryphon cognominabatur, tutore suo, per fraudem occisus est corruptis medicis qui illum calculi dolore consumi ad populum mentiti, dum secant, occiderunt.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
LVI
Decimus Iunius Brutus in Hispania ulteriore feliciter aduersus Gallaecos pugnauit. Dissimili euentu M. Aemilius Lepidus procos. aduersus Vaccaeos rem gessit, clademque similem Numantinae passus est. Ad exsoluendum foederis Numantini religione populum Mancinus, cum huius rei auctor fuisset, deditus Numantinis non est receptus. Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXVII milia DCCCCXXXIII. Fuluius Flaccus cos. Vardeos in Illyrico subegit. M. Cosconius praetor in Thracia cum Scordiscis prospere pugnauit. Cum bellum Numantinum uitio ducum non sine pudore publico duraret, delatus est ultro Scipioni Africano a senatu populoque R. consulatus ; quem cum illi capere ob legem, quae uetabat quemquam iterum consulem fieri, non liceret, sicut priori consulatu legibus solutus est. Bellum seruile in Sicilia ortum cum opprimi a praetoribus non potuisset, C. Fuluio cos. mandatum est. Huius belli initium fuit Eunus seruus, natione Syrus, qui contracta agrestium seruorum manu et solutis ergastulis iusti exercitus numerum impleuit. Cleon quoque alter seruus ad LXX milia seruorum contraxit, et iunctis copiis aduersus exercitum Romanum bellum saepe gesserunt.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
LVII
Scipio Africanus Numantiam obsedit et corruptum licentia luxuriaque exercitum ad seuerissimam militiae disciplinam reuocauit. Omnia deliciarum instrumenta recidit, duo milia scortorum a castris eiecit, militem cotidie in opere habuit et XXX dierum frumentum ad septenos uallos ferre cogebat. Aegre propter onus incedenti dicebat: "cum gladio te uallare scieris, uallum ferre desinito"; alii scutum parum habiliter ferenti, "amplius eum scutum iusto ferre, neque id se reprehendere, quando melius scuto quam gladio uteretur ". Quem militem extra ordinem deprehendit, si Romanus esset, uitibus, si extraneus, uirgis cecidit. Iumenta omnia, ne exonerarent militem, uendidit. Saepe aduersus eruptiones hostium feliciter pugnauit. Vaccaei obsessi liberis coniugibusque trucidatis ipsi se interemerunt. Scipio amplissima munera missa sibi ab Antiocho, rege Syriae, cum celare aliis imperatoribus regum munera mos esset, pro tribunali accepturum se esse dixit omniaque ea quaestorem referre in publicas tabulas iussit: ex his se uiris fortibus dona esse daturum. Cum undique Numantiam obsidione clusisset et obsessos fame uideret urgeri, hostes qui pabulatum exierant, uetuit occidi, quia diceret uelocius eos absumpturos frumenti quod haberent, si plures fuissent.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
LVIII
Tib. Sempronius Gracchus trib. pleb. cum legem agrariam ferret aduersus uoluntatem senatus et equestris ordinis: nequis ex publico agro plus quam mille iugera possideret, in eum furorem exarsit ut M. Octauio collegae causam diuersae partis defendenti potestatem lege lata abrogaret, seque et C. Gracchum fratrem et Appium Claudium socerum triumuiros ad diuidendum agrum crearet. Promulgauit et aliam legem agrariam, qua sibi latius agrum patefaceret, ut idem triumuiri iudicarent, qua publicus ager, qua priuatus esset. Deinde cum minus agri esset quam quod diuidi posset sine offensa etiam plebis, quoniam eos ad cupiditatem amplum modum sperandi incitauerat, legem se promulgaturum ostendit ut his, qui Sempronia lege agrum accipere deberent, pecunia quae regis Attali fuisset diuideretur. Heredem autem populum Romanum reliquerat Attalus, rex Pergami, Eumenis filius. Tot indignitatibus commotus grauiter senatus, ante omnis T. Annius consularis. Qui cum in senatu in Gracchum perorasset, raptus ab eo ad populum delatusque plebi, rursus in eum pro rostris contionatus est. Cum iterum trib. pleb. creari uellet Gracchus, auctore P. Cornelio Nasica in Capitolio ab optimatibus occisus est, ictus primum fragmentis subselli, et inter alios qui in eadem seditione occisi erant insepultus in flumen proiectus. Res praeterea in Sicilia uario euentu aduersus fugitiuos gestas continet.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
LIX
Numantini fame coacti ipsi se per uicem traicientes trucidauerunt, captam urbem Scipio Africanus deleuit et de ea triumphauit XIIII anno post Carthaginem deletam. P. Rupilius cos. in Sicilia cum fugitiuis debellauit. Aristonicus, Eumenis regis filius, Asiam occupauit, cum testamento Attali regis legata populo R. libera esse deberet. Aduersus eum P. Licinius Crassus cos., cum idem pontifex max. esset, quod numquam antea factum erat, extra Italiam profectus proelio uictus et occisus est. M. Perperna cos. uictum Aristonicum in deditionem accepit. Q. Pompeius Q. Metellus, tunc primum uterque ex plebe facti censores, lustrum condiderunt. Censa sunt ciuium capita CCCXVIII milia DCCCXXIII praeter pupillos, pupillas et uiduas. Q. Metellus censor censuit ut cogerentur omnes ducere uxores liberorum creandorum causa. Extat oratio eius, quam Augustus Caesar, cum de maritandis ordinibus ageret, uelut in haec tempora scriptam in senatu recitauit. C. Atinius Labeo trib. pleb. Q. Metellum censorem, a quo in senatu legendo praeteritus erat, de Saxo deici iussit ; quod ne fieret, ceteri tribuni plebis auxilio tuerunt. Cum Carbo trib. plebi rogationem tulisset, ut eumdem tribunum pleb., quotiens uellet, creare liceret, rogationem eius P. Africanus grauissima oratione dissuasit ; in qua dixit Ti. Gracchum iure caesum uideri. C. Gracchus contra suasit rogationem, sed Scipio tenuit. Bella inter Antiochum, Syriae, et Phraaten, Parthorum regem, gesta nec magis quietae res Aegypti referuntur: Ptolemaeus Euergetes cognominatus, ob nimiam crudelitatem suis inuisus, incensa a populo regia clam Cypron profugit, et cum sorori eius Cleopatrae, quam filia eius uirgine per uim compressa atque in matrimonium ducta repudiauerat, regnum a populo datum esset, infensus filium quem ex illa habebat in Cypro occidit caputque eius et manus et pedes matri misit. Seditiones a triumuiris Fuluio Flacco et C. Graccho et C. Papirio Carbone agro diuidendo creatis excitatae. Cum P. Scipio Africanus aduersaretur fortisque ac ualidus pridie domum se recepisset, mortuus in cubiculo inuentus est. Suspecta fuit, tamquam ei uenenum dedisset, Sempronia uxor hinc maxime quod soror esset Gracchorum cum quibus simultas Africano fuerat. De morte tamen eius nulla quaestio acta. Defuncto eo acrius seditiones triumuirales exarserunt. C. Sempronius cos. aduersus Iapydas primo male rem gessit, mox uictoria cladem acceptam emendauit uirtute Decimi Iuni Bruti, eius qui Lusitaniam subegerat.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.
LX
L. Aurelius cos. bellantes Sardos subegit. M. Fuluius Flaccus primus transalpinos Liguras domuit bello, missus in auxilium Massiliensium aduersus Salluuios Gallos, qui fines Massiliensium populabantur. L. Opimius praetor Fregellanos, qui defecerant, in deditionem accepit, Fregellas diruit. Pestilentia in Africa ab ingenti lucustarum multitudine et deinde necatarum strage fuisse traditur. Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXCIIII milia DCCXXXVI. C. Gracchus, Tiberi frater, trib. plebis, eloquentior quam frater, perniciosas aliquot leges tulit, inter quas frumentariam, ut senis et triente frumentum plebi daretur; alteram legem agrariam quam et frater eius tulerat; tertiam, qua equestrem ordinem tunc cum senatu consentientem corrumperet, ut sescenti ex equite in curiam sublegerentur et, quia illis temporibus CCC tantum senatores erant, DC equites CCC senatoribus admiscerentur, id est ut equester ordo bis tantum uirium in senatu haberet. Et continuato in alterum annum tribunatu legibus agrariis latis effecit ut complures coloniae in Italia deducerentur et una in solo dirutae Carthaginis, quo ipse triumuir creatus coloniam deduxit. Praeterea res a Q. Metello cos. aduersus Baleares gestas continet, quos Graeci Gymnesios appellant, quia aestatem nudi exigunt. Baleares a teli missu appellati aut a Balio, Herculis comite ibi relicto, cum Hercules ad Geryonem nauigaret. Motus quoque Syriae referuntur, in quibus Cleopatra Demetrium uirum suum et Seleucum filium indignata quod occiso patre eius a se iniussu suo diadema sumpsisset, interemit.
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei
molto grato.