| LXI
C. Sextius procos. uicta Salluuiorum gente coloniam Aquas Sextias condidit, ob aquarum copiam e caldis frigidisque fontibus atque a nomine suo ita appellatas. Cn. Domitius procos. aduersus Allobrogas ad oppidum Vindalium feliciter pugnauit. Quibus bellum inferendi causa fuit quod Toutomotulum, Salluuiorum regem, fugientem recepissent et omni ope iuuissent, quodque Aeduorum agros, sociorum populi R., uastassent. C. Gracchus seditioso tribunatu acto cum Auentinum quoque armata multitudine occupasset, a L. Opimio cos. ex S. C. uocato ad arma populo pulsus et occisus est, et cum eo Fuluius Flaccus consularis, socius eiusdem furoris. Q. Fabius Maximus cos., Pauli nepos, aduersus Allobrogas et Bituitum, Aruernorum regem, feliciter pugnauit. Ex Bituiti exercitu occisa milia CXX; ipse cum ad satisfaciendum senatui Romam profectus esset, Albam cusdodiendus datus est, quia contra pacem uidebatur, ut in Galliam remitteretur. Decretum quoque est, ut Congonnetiacus, filius eius, conprehensus Romam mitteretur. Allobroges in deditionem recepti. L. Opimius accusatus apud populum a. Q. Decio trib. pl., quod indemnatos ciues in carcerem coniecisset, absolutus est. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXII
Q. Marcius cos. Stynos, gentem Alpinam, expugnauit. Micipsa, Numidiae rex, mortuus regnum tribus filiis reliquit: Atherbali, Hiempsali, Iugurthae, fratris filio, quem adoptauerat. L. Caecilius Metellus Dalmatas subegit. Iugurtha Hiempsalem fratrem petiit bello. Qui uictus occiditur; Atherbalem regno expulit; is a senatu restitutus est. L. Caecilius Metellus Cn. Domitius Ahenobarbus censores duos et XXX senatu mouerunt. Praeterea motus Syriae regumque continet. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXIII
C. Porcius cos. in Thracia male aduersus Scordiscos pugnauit. Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXCIIII milia CCCXXXVI. Aemilia, Licinia, Marcia, uirgines Vestales, incesti damnatae sunt, idque incestum quem ad modum et commissum et deprehensum et uindicatum sit re fertur. Cimbri, gens uaga populabundi in Illyricum uenerunt. Ab his Papirius Carbo cos. cum exercitu fusus est. Liuius Drusus cos. aduersus Scordiscos, gentem a Gallis oriundam, in Thracia feliciter pugnauit. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXIV
Atherbal bello petitus ab Iugurtha et in oppido Cirtha obsessus contra denuntiationem senatus ab eo occisus est, et ob hoc bellum Iugurthae indictum, idque Calpurnius Bestia cos. gerere iussus pacem cum Iugurtha iniussu populi et senatus fecit. Iugurtha fide publica euocatus ad indicandos auctores consiliorum suorum, quod multos pecunia in senatu corrupisse dicebatur, Romam uenit et propter caedem admissam in regulum quemdam nomine Massiuam, qui regnum eius populo R. inuisi adfectabat, Romae interfectum cum periclitaretur causam capitis dicere, clam profugit et cedens urbe fertur dixisse : "O urbem uenalem et cito perituram, si emptorem inuenerit." A. Postumius legatus infeliciter proelio aduersus Iugurtham gesto pacem quoque adiecit ignominiosam, quam non esse seruandam senatus censuit. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXV
Q. Caecilius Metellus cos. duobus proeliis Iugurtham fudit totamque Numidiam uastauit. M. Iunius Silanus cos. aduersus Cimbros infeliciter pugnauit. Legatis Cimbrorum sedem et agros in quibus consisterent postulantibus senatus negauit. M. Minucius procos. aduersus Thracas prospere pugnauit. L. Cassius cos. a Tigurinis Gallis, pago Heluetiorum, qui a ciuitate secesserant, in finibus Nitiobrogum cum exercitu caesus est. Milites, qui ex ea caede superauerant, obsidibus datis et dimidia rerum omnium parte, ut incolumes dimitterentur, cum hostibus pacti sunt. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXVI
Iugurtha pulsus a C. Mario Numidia cum auxilio Bocchi, Maurorum regis, adiutus esset, caesis proelio Bocchi quoque copiis, nolente Boccho bellum infeliciter susceptum diutius sustinere uinctus ab eo et Mario traditus est; in qua re praecipua opera L. Corneli Syllae, quaestoris C. Mari, fuit. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXVII
M. Aurelius Scaurus, legatus consulis, a Cimbris fuso exercitu captus est, et cum in consilium ab his aduocatus deterreret eos ne Alpes transirent Italiam petituri, eo quod diceret Romanos uinci non posse, a Boiorige, feroci iuuene, occisus est. Ab isdem hostibus Cn. Manlius cos. et Q. Seruilius Caepio procos. uicti proelio castris quoque binis exuti sunt, militum milia LXXX occisa, calonum et lixarum XL (secundum Antiatem) apud Arausionem. Caepionis, cuius temeritate clades accepta erat, damnati bona publicata sunt, primi post regem Tarquinium imperiumque ei abrogatum. In triumpho C. Mari ductus ante currum eius Iugurtha cum duobus filiis et in carcere necatus est. Marius triumphali ueste in senatum uenit, quod nemo ante eum fecerat, eique propter metum Cimbrici belli continuatus per complures annos est consulatus. Secundo et tertio absens consul creatus quartum consulatum dissimulanter captans consecutus est. Cn. Domitius pont. max. populi suffragio creatus est. Cimbri uastatis omnibus quae inter Rhodanum et Pyrenaeum sunt, per saltum in Hispaniam transgressi ibique multa loca populati a Celtiberis fugati sunt, reuersique in Galliam in Veliocassis se Teutonis coniunxerunt. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXVIII
M. Antonius praetor in Ciliciam maritimos praedones--id est piratas--persecutus est. C. Marius cos. summa ui oppugnata a Teutonis et Ambronibus castra defendit. Duobus deinde proeliis circa Aquas Sextias eosdem hostes deleuit, in quibus caesa traduntur hostium CC milia, capta XC. Marius absens quinto cos. creatus est. Triumphum oblatum, donec et Cimbros uinceret, distulit. Cimbri cum repulso ab Alpibus fugatoque Q. Catulo procos., qui fauces Alpium obsidebat, (ad flumen Athesim cohortem quae castellum editum insederat, reliquerat, quae tamen uirtute sua explicata fugientem procos. exercitumque consecuta est) in Italiam traiecissent, iunctis eiusdem Catuli et C. Mari exercitibus, proelio uicti sunt ; in quo caesa traduntur hostium milia CXL, capta LX. Marius totius ciuitatis consensu exceptus pro duobus triumphis qui offerebantur, uno contentus fuit. Primores ciuitatis, qui ei aliquamdiu ut nouo homini ad tantos honores euecto inuiderant, conserua tam ab eo rem p. fatebantur. Publicius Marcellus matre occisa primus in culleo insutus in mare praecipitatus est. Ancilia cum strepitu mota esse, antequam Cimbricum bellum consummaretur, refertur. Bella praeterea inter Syriae reges gesta continet. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXIX
L. Apuleius Saturninus, adiuuante C. Mario et per milites occiso A. Nunnio competitore tribunus plebis per uim creatus, non minus uiolenter tribunatum, quam petierat, gessit et cum legem agrariam per uim tulisset, diem dixit. Qui cum a bonis ciuibus defenderetur, ne causa certaminum esset, in exilium uoluntarium, Rhodum profectus est, ibique audiendo et legendo magnos uiros auocabatur. Profecto C. Marius, seditionis auctor, cui sextum consulatum pecunia per tribus sparsa emerat, aqua et igni interdixit. Idem Apuleius Saturninus trib. pleb. C. Memmium, candidatum consulatus, quoniam aduersarium eum actionibus suis timebat, occidit. Quibus rebus concitato senatu, in cuius causam et C. Marius, homo uarii mutabilis ingenii consiliique semper secundum fortunam, transierat, oppressus armis cum Glaucia praetore et aliis eiusdem furoris sociis bello quodam interfectus est. Q. Caecilius Metellus ab exilio ingenti totius ciuitatis fauore reductus est. M'. Aquilius procos. in Sicilia bellum seruile excitatum confecit. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXX
Cum M'. Aquilius de pecuniis repetundis causam diceret, ipse iudices rogare noluit ; M. Antonius, qui pro eo perorabat, tunicam a pectore eius discidit, ut honestas cicatrices ostenderet. Indubitate absolutus est. Cicero eius rei solus auctor. T. Didius procos. aduersus Celtiberos feliciter pugnauit. Ptolemaeus, Cyrenarum rex, cui cognomen Apionis fuit, mortuus heredem populum R. reliquit et eius regni ciuitates senatus liberas esse iussit. Ariobarzanes in regnum Cappadociae a L. Cornelio Sylla reductus est. Parthorum legati a rege Arsace missi uenerunt ad Syllam ut amicitiam populi R. peterent. P. Rutilius, uir summae innocentiae, quoniam legatus C. Muci procos. a publicanorum iniuriis Asiam defenderat, inuisus equestri ordini penes quem iudicia erant, repetundarum damnatus in exilium missus est. C. Sentius praetor aduersus Thracas infeliciter pugnauit. Senatus, cum impotentiam equestris ordinis in iudiciis exercendis ferre nollet, omni ui eniti coepit ut ad se iudicia transferret, sustinente causam eius M. Liuio Druso trib. pleb., qui ut uires sibi adquireret, perniciosa spe largitionum plebem concitauit. Praeterea motus Syriae regnumque continet. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXXI
M. Liuius Drusus trib. pleb., quo maioribus uiribus senatus causam susceptam tueretur, socios et Italicos populos spe ciuitatis Romanae sollicitauit, iisque adiuuantibus per uim legibus agrariis frumentariisque latis iudiciariam quoque pertulit ut aequa parte iudicia penes senatum et equestrem ordinem essent. Cum deinde promissa sociis ciuitas praestari non posset, irati Italici defectionem agitare coeperunt. Eorum coetus coniurationesque et orationes in consiliis principum referuntur. Propter quae Liuius Drusus inuisus etiam senatui factus uelut socialis belli auctor, incertum a quo domi occisus est. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXXII
Italici populi defecerunt: Picentes, Vestini, Marsi, Paeligni, Marrucini, Samnites, Lucani. Initio belli a Picentibus moto Q. Seruilius procos. in oppido Asculo cum omnibus ciuibus R. qui in eo oppido erant occisus est. Saga populus sumpsit. Seruius Galba a Lucanis comprehensus unius feminae opera, ad quam deuertebatur, e captiuitate receptus est. Aesernia et Alba coloniae ab Italicis obsessae sunt. Auxilia deinde Latini nominis et exterarum gentium missa populo R. et expeditiones inuicem expugnationesque urbium referuntur. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXXIII
L. Iulius Caesar cos. male aduersus Samnites pugnauit. Nola colonia in potestatem Samnitium uenit cum L. Postumio praetore qui ab his interfectus est. Complures populi ad hostes defecerunt. Cum P. Rutilius cos. parum prospere aduersus Marsos pugnasset et in eo proelio cecidisset, C. Marius, legatus eius, meliore euentu cum hostibus acie conflixit. Seruius Sulpicius Paelignos proelio fudit. Q. Caepio, legatus Rutili, cum obsessus prospere in hostes inrupisset, et ob eum successum aequatum ei cum C. Mario esset imperium, temerarius factus et circumuentus insidiis fuso exercitu cecidit. L. Iulius Caesar cos. feliciter aduersus Samnites pugnauit. Ob eam uictoriam Romae saga posita sunt. Et ut uaria belli fortuna esset, Aeserna colonia cum M. Marcello in potestatem Samnitium uenit, sed et C. Marius proelio Marsos fudit, Hierio Asinio, praetore Marrucinorum, occiso. C. Caelius in Gallia transalpina Salluuios rebellantes uicit. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXXIV
Cn. Pompeius Picentes proelio fudit et Asculum obsedit. Propter quam uictoriam Romae praetextae et alia magistratuum insignia sumpta sunt. C. Marius cum Marsis dubio euentu pugnauit. Libertini tunc primum militare coeperunt. A. Plotius legatus Vmbros, L. Porcius praetor Etruscos, cum uterque populus defecisset, proelio uicerunt. Nicomedes in Bithyniae, Ariobarzanes in Cappadociae regnum reducti sunt. Cn. Pompeius cos. Marsos acie uicit. Cum aere alieno pressa esset ciuitas, A. Sempronius Asellio praetor, quoniam secundum debitores ius dicebat, ab his qui faenerabant in foro occisus est. Praeterea incursiones Thracum in Macedoniam populationesque continet. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXXV
A. Postumius Albinus legatus cum classi praeesset, infamis crimine perduellionis, ab exercitu suo interfectus est. L. Cornelius Sylla legatus Samnites proelio uicit et bina castra eorum expugnauit. Cn. Pompeius Vestinos in deditionem accepit. L. Porcius cos. rebus prospere gestis fusisque aliquotiens Marsis, dum castra eorum expugnat, cecidit. Ea res hostibus uictoriam eius proelii dedit. Cosconius et Lucanus Samnites acie uicerunt, Marium Egnatium, nobilissimum hostium ducem, occiderunt, compluraque oppida in deditionem acceperunt. L. Sylla Hirpinos domuit, Samnites pluribus proeliis fudit, aliquot populos recepit, quantisque raro quisquam alius ante consulatum rebus gestis ad petitionem consulatus Romam est profectus. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXXVI
A. Gabinius legatus rebus aduersus Lucanos prospere gestis et plurimis oppidis expugnatis in obsidione hostium castrorum cecidit. Sulpicius legatus Marrucinos cecidit totamque eam regionem recepit. Cn. Pompeius procos. Vestinos et Paelignos in deditionem accepit. Marsi quoque a L. Cinna et Caecilio Pio legatis aliquot proeliis fracti petere pacem coeperunt. Asculum a Cn. Pompeio captum est. Caesis et a Mamerco Aemilio legato Italicis Silo Poppaedius, dum Marsorum, auctor eius rei, in proelio cecidit. Ariobarzanes Cappadociae, Nicomedes Bithyniae regno a Mithridate, Ponti rege, pulsi sunt. Praeterea incursiones Thracum in Macedoniam populationesque continet. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXXVII
Cum P. Sulpicius trib. pleb. auctore C. Mario perniciosas leges promulgasset, ut exsules reuocarentur et noui ciues libertinique in tribus distribuerentur et ut C. Marius aduersus Mithridaten, Ponti regem, dum crearetur, et aduersantibus consulibus Q. Pompeio et L. Syllae uim intulisset, occiso Q. Pompeio, Q. Pompei cos. filio, genero Syllae, L. Sylla cos. cum exercitu in urbem uenit et aduersus factionem Sulpici et Mari in ipsa urbe pugnauit eamque expulit. Ex qua XII a senatu hostes, inter quos C. Marius pater et filius, iudicati sunt. P. Sulpicius cum in quadam uilla lateret, indicio serui sui retractus et occisus est. Seruus ut praemium promissum indici haberet, manumissus et ob scelus proditi domini de Saxo deiectus est. C. Marius filius in Africam traiecit. C. Marius pater cum in paludibus Minturnensium lateret, extractus est ab oppidanis, et cum missus ad occidendum eum seruus natione Gallus maiestate tanti uiri perterritus recessisset, impositus publice naui delatus est in Africam. L. Sylla ciuitatis statum ordinauit, exinde colonias deduxit. Q. Pompeius cos. ad accipiendum a Cn. Pompeio procos. exercitum profectus consilio eius occisus est. Mithridates, Ponti rex, Bithynia et Cappadocia occupatis et pulso Aquilio legato Phrygiam, prouinciam populi R., cum ingenti exercitu intrauit. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXXVIII
Mithridates Asiam occupauit, Q. Oppium procos., item Aquilium legatum in uincula coniecit, iussuque eius, quidquid ciuium R. in Asia fuit uno die trucidatum est. Vrbem Rhodum, quae sola in fide populi R. manserat, oppugnauit et aliquot proeliis naualibus uictus recessit. Archelaus, praefectus regis, in Graeciam cum exercitu uenit, Athenas occupauit. Praeterea trepidationem urbium insularumque, filiis ad Mithridaten, aliis ad populum R. ciuitates suas trahentibus, continet. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXXIX
L. Cornelius Cinna cos. cum perniciosas leges per uim atque arma ferret, pulsus urbe ab Cn. Octauio collega cum sex tribunis plebis imperioque ei abrogato, corruptum Appi Claudi exercitum in potestatem suam redegit et bellum urbi intulit, arcessito C. Mario ex Africa cum filiis exulibus. In quo bello duo fratres, alter ex Pompei exercitu, alter ex Cinnae, ignorantes concurrerunt, et cum uictor spoliaret occisum, agnito fratre ingenti lamentatione edita, rogo ei extructo, ipse se supra rogum transfodit et eodem igne consumptus est. Et cum opprimi inter initia potuisset, Cn. Pompei fraude, qui utramque partem fouendo uires Cinnae dedit nec nisi profligatis optimatium rebus auxilium tulit, et consulis segnitia confirmati Cinna et Marius quattuor exercitibus, ex quibus duo Q. Sertorio et Carboni dati sunt, urbem circumsederunt. Ostiam coloniam Marius expugnauit et crudeliter diripuit. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |
| LXXX
Italicis populis a senatu ciuitas data est. Samnites, qui soli arma recipiebant, Cinnae et Mario se coniunxerunt. Ab his Plautius legatus cum exercitu caesus est. Cinna et Marius cum Carbone et Sertorio Ianiculum oppugnauerunt et fugati ab Octauio consule recesserunt. Marius Antium et Ariciam et Lanuuium colonias expugnauit. Cum spes nulla esset optimatibus resistendi propter segnitiam et perfidiam et ducum et militum, qui corrupti aut pugnare nolebant, aut in diuersas partes transiebant, Cinna et Marius in urbem recepti sunt ; qui uelut captam eam caedibus ac rapinis uastauerunt, Cn. Octauio cos. occiso et omnibus aduersae partis nobilibus trucidatis, inter quos M. Antonio, eloquentissimo uiro, et Gaio Lucioque Caesare, quorum capita in rostris posita sunt. Crassus filius ab equitibus Fimbriae occisus, pater Crassus, ne quid indignum uirtute sua pateretur, gladio se transfixit. Et citra ulla comitia consules in sequentem annum se ipsos renuntiauerunt. Eodemque die quo magistratum inierant, Marius S. Licinium senatorem de Saxo deici iussit, editisque plurimis sceleribus idibus Ianuar. decessit. Vir, cuius si examinentur cum uirtutibus uitia, haud facile sit dictu utrum bello melior an pace perniciosior fuerit. Adeo quam rem p. armatus seruauit, eam primo togatus omni genere fraudis, postremo armis hostiliter euertit. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno
volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |