| Quia parvus error in principio magnus est in fine, secundum Philosophum in I
Celi et mundi, ens autem et essentia sunt que primo intellectu concipiuntur, ut
dicit Avicenna in principio sue Metaphysice, ideo ne ex eorum ignorantia errare
contingat, ad horum difficultatem aperiendam dicendum est quid nomine essentie
et entis significetur et quomodo in diversis inveniatur et quomodo se habeat ad
intentiones logicas, scilicet genus, speciem et differentiam.
Quia vero ex compositis simplicium cognitionem accipere debemus et ex posterioribus in priora devenire, ut, a facilioribus incipientes, convenientior fiat disciplina, ideo ex significatione entis ad significationem essentie procedendum est. |
Traduzione momentaneamente non disponibile. Se qualcuno volesse inviarmela a defaste@freemail.it gliene sarei molto grato. |